LIBER V
I. [1]
Quintus hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum, quo die est a
nobis ea de re, quam tu, ex omnibus maxime probas, disputatum. Placere enim
tibi admodum sensi et ex eo libro, quem ad me accuratissime scripsisti, et ex
multis sermonibus tuis virtutem ad beate vivendum se ipsa esse contentam. Quod
etsi difficile est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunae,
tale tamen est, ut elaborandum sit, quo facilius probetur. Nihil est enim
omnium quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur.
[2] Nam cum ea causa impulerit eos qui
primi se ad philosophiae studium contulerunt, ut omnibus rebus posthabitis
totos se in optumo vitae statu exquirendo conlocarent, profecto spe beate
vivendi tantam in eo studio curam operamque posuerunt. Quodsi ab is inventa et
perfecta virtus est, et si praesidi ad beate vivendum in virtute satis est,
quis est qui non praeclare et ab illis positam et a nobis susceptam operam
philosophandi arbitretur? Sin autem virtus subiecta sub varios incertosque casus
famula fortunae est nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur, vereor ne non
tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi quam vota facienda
videantur.
[3] Equidem eos casus, in quibus me
fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiae
diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque
extimescere. Vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset isque et
morbos insanabilis et dolores intolerabilis adiunxisset, animos quoque dederit
et corporum doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis
implicatos.
[4] Sed in hoc me ipse castigo, quod ex
aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsi virtute de virtutis robore
existumo. Illa enim, si modo est ulla virtus, quam dubitationem avunculus tuus,
Brute, sustulit, omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaque
despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil
censet ad se pertinere. Nos autem omnia adversa cum venientia metu augentes,
tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare malumus.
II. [5] Sed
et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a
philosophia petenda correctio est. Cuius in sinum cum a primis temporibus
aetatis nostra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in
eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. 0
vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! quid non
modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbis peperisti,
tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti, tu eos inter se primo
domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti, tu
inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a
te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque
tradimus. Est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti
inmortalitati anteponendus.
[6] Cuius igitur potius opibus utamur
quam tuis, quae et vitae tranquillitatem largita nobis es et terrorem mortis
sustulisti? Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est
vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam vituperetur.
Vituperare quisquam vitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam
impie ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minus
percipere potuisset? Sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa
caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita
hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.
III. [7]
Quam rem antiquissimam cum videamus, nomen tamen esse confitemur recens. Nam
sapientiam quidem ipsam quis negare potest non modo re esse antiquam, verum
etiam nomine? Quae divinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque
cuiusque rei cognitione hoc pulcherrimum nomen apud antiquos adsequebatur.
Itaque et illos septem, qui a Graecis sofoi/, sapientes a nostris et
habebantur et nominabantur, et multis ante saeculis Lycurgum, cuius temporibus
Homerus etiam fuisse ante hanc urbem conditam traditur, et iam heroicis
aetatibus Ulixem et Nestorem accepimus et fuisse et habitos esse sapientis.
[8] Nec vero Atlans sustinere caelum nec
Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia
traderetur, nisi caelestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae
traduxisset. A quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia
ponebant, sapientes et habebantur et nominabantur, idque eorum nomen usque ad
Pythagorae manavit aetatem. Quem, ut scribi auditor Platonis Ponticus
Heraclides, vir doctus in primis, Phliuntem ferunt venisse, eumque cum Leonte,
principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse quaedam. Cuius ingenium et
eloquentiam cum admiratus esset Leon, quaesivisse ex eo, qua maxime arte
confideret; at illum: artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum.
Admiratum Leontem novitatem nominis quaesivisse, quinam essent philosophi, et
quid inter eos et reliquos interesset;
[9] Pythagoram autem respondisse similem
sibi videri vitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum
apparatu totius Graeciae celebritate; nam ut illic alii corporibus exercitatis
gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et
lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum,
qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque
perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam
celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos
alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus
pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare
sapientiae studiosos—id est enim philosophos -; et ut illic liberalissimum
esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis
contemplationem rerum, cognitionemque praestare.
IV. [10] Nec
vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator
fuit. Qui cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam
Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissumis et
institutis et artibus. Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi.
Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae
discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur
quove reciderent, studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus
anquirebantur et cuncta caelestia. Socrates autem primus philosophiam devocavit
e caelo et in urbibus conlocavit et in domus etiam introduxit et coegit de vita
et moribus rebusque bonis et malis quaerere.
[11] Cuius multiplex ratio disputandi rerumque
varietas et ingeni magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura
genera effecit dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum
consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam
tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset
simillimum veri, quaereremus. Quem morem cum Carneades acutissime
copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et nuper in Tusculano, ut ad
eam consuetudinem disputaremus. Et quadridui quidem sermonem superioribus ad te
perscriptum libris misimus, quinto autem die cum eodem in loco consedissemus,
sic est propositum, de quo disputaremus:
V. [12] -Non
mihi videtur ad beate vivendum satis posse virtutem.
- At hercule Bruto meo videtur, cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe
antepono tuo.
- Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum ames, sed hoc, quod mihi
dixi videri, quale sit, de quo a te disputari volo.
- Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem?
- Prorsus nego.
- Quid? ad recte honeste laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est
praesidi in virtute?
- Certe satis.
- Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum dicere aut, quem bene
fateare, eum negare beate vivere?
- Quidni possim? nam etiam in tormentis recte honeste laudabiliter et ob eam
rem bene vivi potest, dum modo intellegas, quid nunc dicam 'bene.' Dico enim
constanter graviter sapienter fortiter. Haec etiam in eculeum coiciuntur, quo
vita non adspirat beata.
[13] -Quid igitur? solane beata vita,
quaeso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia gravitas
fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque
recusent nec supplicium nec dolorem?
- Tu, si quid es facturus, nova aliqua conquiras oportet; ista me minime
movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia
quadam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum ista magis gustata quam potata
delectant. Velut iste chorus virtutum in eculeum impositus imagines constituit
ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura nec eas beata
vita a se desertas passura videatur; cum autem animum ab ista pictura
imaginibusque virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur,
possitne quis beatus esse, quam diu torqueatur.
[14] Quam ob rem hoc nunc quaeramus;
virtutes autem noli vereri ne expostulent et querantur se a beata vita esse
relictas. Si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non
omnis bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio Q. Caepione M. Aquilio
recordatur, beatamque vitam, si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet,
conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia negatque ei cum dolore et
cruciatu quicquam esse commune.
VI. [15]
-Facile patior te isto modo agere, etsi iniquum est praescribere mihi te, quem
ad modum a me disputari velis. Sed quaero, utrum aliquid actum superioribus
diebus an nihil arbitremur.
- Actum vero, et aliquantum quidem.
- Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad exitum adducta quaestio
est.
- Quo tandem modo?
- Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu
inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem
relinquunt. Quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe
adest, alterum semper impendet, esse non miser? Quid, si idem, quod plerumque
fit paupertatem ignominiam infamiam timet, si debilitatem caecitatem, si
denique, quod non modo singulis homininibus, sed potentibus populis saepe
contigit, servitutem? potest ea timens esse quisquam beatus?
[16] Quid, qui non modo ea futura timet,
verum etiam fert sustinetque praesentia—adde eodem exilia luctus
orbitates: qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non
miserrimus? Quid vero? illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus,
omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius
voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte
miserrimum dixeris? quid? elatus ille levitate inanique lactitia exultans et
temere gestiens nonne tanto miserior quanto sibi videtur beatior? Ergo ut hi
miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines
exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes
languidis liquefaciunt voluptatibus. Ut maris igitur tranquillitas intellegitur
nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus
status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat.
[17] Quodsi est qui vim fortunae, qui
omnia humana, quae cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor
eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur animi
inani voluptate, quid est cur is non beatus sit? et si haec virtute
efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?
VII.—Atqui alterum dici non potest, quin i, qui nihil metuant, nihil
angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur, beati sint,
itaque id tibi concedo. Alterum autem iam integrum non est; superioribus enim
disputationibus effectum est vacare omni animi perturbatione sapientem.
[18] -Nimirum igitur confecta res est;
videtur enim ad exitum venisse quaestio.
- Propemodum id quidem.
- Verum tamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. Nam geometrae
cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante
docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explicant, de quo ante
nihil scriptum est; philosophi quamcumque rem habent in manibus, in eam quae
conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt. Quod ni ita esset,
cur Stoicus, si esset quaesitum, satisne ad beate vivendum virtus posset, multa
diceret? Cui satis esset rispondere se ante docuisse nihil bonum esse nisi quod
honestum esset, hoc probato consequens esse beatam vitam virtute esse
contentam, et quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic, ut, si beata
vita virtute contenta sit, nisi honestum quod sit, nihil aliud sit bonum.
[19] Sed tamen non agunt sic; nam et de
honesto et de summo bono separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis
magnam in virtute ad beate vivendum esso vim, nihilo minus hoc agunt separatim.
Propriis enim et suis argumentis et admonitionibus tractanda quaeque res est,
tanta praesertim. Cave enim putes ullam in philosophia vocem emissam clariorem
ullumve esse philosophiae promissum uberius aut maius. Nam quid profitetur? o
di boni! perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam
semper armatus, ut omnia praesidia haberet in se bene beateque vivendi, ut
esset semper denique beatus.
[20] Sed videro, quid efficiat;
tantisper hoc ipsum magni aestumo, quod pollicetur. Nam Xerxes quidem refertus
omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non
navium moltitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui
invenisset novam voluptatem—qua ipsa non fuit contentus; neque enim umquam finem
inveniet libido -, nos vellem praemio elicere possemus, qui nobis aliquid
adtulisset, quo hoc firmius crederemus.
VIII. [21]
-Vellem id quidem, sed habeo paulum, quod requiram. Ego enim adsentior eorum
quae posuisti alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod
honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sic,
si vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum. Sed Brutus tuus
auctore Aristo et Antiocho non sentit hoc; putat enim, etiamsi sit bonum
aliquod praeter virtutem, tamen ad beate vivendum satis posse virtutem.
- Quid igitur? contra Brutumne me dicturum putas?
- Tu vero, ut videtur; nam praefinire non est meum.
[22] -Quid cuique igitur consentaneum
sit, alio loco. Nam ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo nuper, cum
Athenis imperator apud eum deversarer, dissensio fuit. Mihi enim non videbatur
quisquam esse beatus posse, cum in malis esset; in malis autem sapientem esse
posse, si essent ulla corporis aut fortunae mala. Dicebantur haec, quae
scripsit etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam
efficere posse neque tamen beatissimam; deinde ex maiore parte plerasque res
nominari, etiamsi quae pars abesset, ut vires, ut valetudinem, ut divitias, ut
honorem, ut gloriam, quae genere, non numero cernerentur; item beatam vitam,
etiamsi ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo maiore parte optinere nomen
suum.
[23] Haec nunc enucleare non ita necesse
est, quamquam non constantissime dici mihi videntur. Nam et, qui beatus est,
non intellego quid requirat, ut sit beatior—si est enim quod desit, ne
beatus quidem est—, et quod ex maiore parte unam quamque rem appellari
spectarique dicunt, est ubi id isto modo valeat; cum vero tria genera malorum
esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia advorsa sint
in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic paulumne ad
beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam?
IX. [24] Hoc
illud est, quod Theophrastus sustinere non potuit. Nam cum statuisset verbera,
tormenta, cruciatus, patriae eversiones, exilia, orbitates magnam vim habere ad
male misereque vivendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter
demisseque sentiret. Quam bene, non quaeritur, constanter quidem certe. Itaque
mihi placere non solet consequentia reprehendere, cum prima concesseris. Hic
autem elegantissimus omnium philosophorum et eruditissimus non magnopere
reprehenditur, cum tria genera dicit bonorum, vexatur autem ab omnibus primum
in eo libro quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quam ob rem is,
qui torqueatur qui crucietur, beatus esse non possit. In eo etiam putatur
dicere in rotam—id est genus quoddam tormenti apud Graecos—beatam vitam non escendere. Non usquam id quidem dicit omnino, sed quae
dicit, idem valent.
[25] Possum igitur, cui concesserim in malis
esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere dicenti non
omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat,
cadere possint? Vexatur idem Theophrastus libris et scholis omnium
philosophorum, quod in Callisthene suo laudarit illam sententiam:
'Vitam regit fortuna, non sapientia.'
Negant ab ullo philosopho quicquam
dictum esse languidius. Recte id quidem, sed nihil intellego dici potuiisse
constantius. Si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque
fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et
externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium valere?
[26] An malumus Epicurum imitari? qui
multa praeclare saepe dicit; quam enim sibi constanter convenienterque dicat,
non laborat. Laudat tenuem victum. Philosophi id quidem, sed si Socrates aut
Antisthenes diceret, non is qui finem bonorum voluptatem esse dixerit. Negat
quemquam iucunde posse vivere, nisi idem honeste sapienter iusteque vivat.
Nihil gravius, nihil philosophia dignius, nisi idem hoc ipsum 'honeste
sapienter iuste' ad voluptatem referret. Quid melius quam: 'fortunam exiguam
intervenire sapienti'? sed hoc isne dicit, qui, cum dolorem non modo maxumum
malum, sed solum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus
acerrumis tum, cum maxime contra fortunam glorietur?
[27] Quod idem melioribus etiam verbis
Metrodorus: 'Occupavi te' inquit, 'Fortuna, atque cepi omnisque aditus tuos
interclusi, ut ad me adspirare non posses.' Praeclare, si Aristo Chius aut si
Stoicus Zenon diceret, qui, nisi quod turpe esset, nihil malum duceret; tu
vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris et
definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque <eius> spe
contineri, Fortunae aditus interclusisti? Quo modo? isto enim bono iam
exspoliari potes.
X. [28]
Atqui his capiuntur imperiti, et propter huius modi sententias istorum hominum
est multitudo; acute autem disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed
quid cuique dicendum sit, videre. Velut in ea ipsa sententia, quam in hac
disputatione suscepimus, omnis bonos semper beatos volumus esse. Quos dicam
bonos, perspicuum est; omnibus enim virtutibus instructos et ornatos tum
sapientis, tum viros bonos dicimus. Videamus, qui dicendi sint beati.
[29] Equidem eos existimo, qui sint in
bonis nullo adiuncto malo; neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus,
subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio. Hanc
assequi virtus, si quicquam praeter ipsam boni est, non potest. Aderit enim
malorum, si mala illa ducimus, turba quaedam: paupertas, ignobilitas,
humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valitudo,
debilitas, caecitas, interitus patriae, exilium, servitus denique. In his tot
et tantis—atque etiam plura possunt accidere—potest esse sapiens; nam haec casus importat, qui, in sapientem potest
incurrere. At si ea mala sunt, quis potest praestare semper sapientem beatum
fore, cum vel in omnibus his uno tempore esse possit?
[30] Non igitur facile concedo neque
Bruto meo neque communibus magistris nec veteribus illis, Aristoteli Speusippo
Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeravi in malis numerent, idem
dicant semper beatum esse sapientem. Quos si titulus hic delectat insignis et
pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum illa, quorum
splendori capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes
contemnere eaque, quae is contraria sunt, pro nihilo ducere: tum poterunt clarissima
voce profiteri se neque fortunae impetu nec multitudinis opinione nec dolore
nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita, nec esse quicquam
extra suam potestatem, quod ducant in bonis.
[31] Nunc et haec loqui, quae sunt magni
cuiusdam et alti viri, et eadem, quae vulgus, in malis et bonis numerare
concedi nullo modo potest. Qua gloria commotus Epicurus exoritur; cui etiam, si
displacet, videtur semper sapiens beatus. Hic dignitate huius sententiae
capitur, sed numquam id diceret, si ipse se audiret. Quid est enim quod minus
conveniat, quam ut is, qui vel summum vel solum malum dolorem esse dicat, idem
censeat 'quam hoc suave est!' tum, cum dolore crucietur, dicturum esse
sapientem? Non igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex
perpetuitate atque constantia.
XI. [32]
-Adducis me, ut tibi adsentiar. Sed tua quoque vide ne desideretur constantia.
- Quonam modo?
- Quia legi tuum nuper quartum de finibus; in eo mihi videbare contra Catonem
disserens hoc velle ostendere—quod mihi quidem probatur—inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem
interesse. Quod si ita est, quid est causae quin, si Zenonis rationi
consentaneum sit satis magnam vim in virtute esse ad beate vivendum, liceat idem
Peripateticis dicere? Rem enim opinor spectari oportere, non verba.
[33] Tu quidem tabellis obsignatis agis
mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. Cum aliis isto
modo, qui legibus impositis disputant: nos in diem vivimus; quodcumque nostros
animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. Verum
tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum
puto, verumne sit, quod Zenoni placuerit quodque eius auditori Aristoni, bonum
esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum <fueritne
consentaneum>, ut totum hoc beate vivere in una virtute poneret.
[34] Quare demus hoc sane Bruto, ut sit
beatus semper sapiens—quam sibi conveniat, ipse viderit; gloria quidem huius
sententiae quis est illo viro dignior? -, nos tamen teneamus, ut sit idem
beatissimus.
XII. Et si
Zeno Citieus, advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se in
antiquam philosophiam videtur, huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate
repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem
diceretur bonum.
[35] Velut in Gorgia Socrates, cum esset
ex eo quaesitum, Archelaum Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur,
nonne beatum putaret, 'Haud scio' inquit; 'numquam enim cum eo conlocutus sum.—Ain tu? an aliter id scire non potes?—Nullo
modo.—Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes
dicere, beatusne sit?—An ego possim, cum ignorem, quam sit doctus, quam vir
bonus?—Quid? tu in eo sitam vitam beatam putas?—Ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros.—Miser ergo Archelaus?—Certe, si iniustus.'
[36] Videturne omnem hic beatam vitam in
una virtute ponere? Quid vero? in Epitaphio quo modo idem? 'Nam cui viro'
inquit 'ex se ipso apta sunt omnia, quae ad beate vivendum ferunt, nec suspensa
aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius eventis et errare
coguntur, huic optume vivendi ratio comparata est. Hic est ille moderatus, hic
fortis, hic sapiens, hic et nascentibus et cadentibus cum reliquis commodis,
tum maxime liberis parebit et oboediet praecepto illi veteri; neque enim
laetabitur umquam nec maerebit nimis, quod semper in se ipso omnem spem reponet
sui.' Ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis
manabit oratio.
XIII. [37]
Unde igitur ordiri rectius possumus quam a communi parente natura? quae,
quicquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut
stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit. Itaque
et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius
possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta
frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis
in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas,
omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
[38] Facilius vero etiam in bestiis,
quod is sensus a natura est datus, vis ipsius naturae perspici potest. Namque
alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui
libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim
solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas
abditas terraque tectas. Atque earum quaeque suum tenens munus, cum in disparis
animantis vitam transire non possit, manet in lege naturae. Et ut bestiis aliud
alii praecipui a natura datum est, quod suum quaeque retinet nec discedit ab
eo, sic homini multo quiddam praestantius; etsi praestantia debent ea dici,
quae habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente
divina cum alio nullo nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari
potest.
[39] Hic igitur si est excultus et si
eius acies ita curata est, ut ne caecaretur erroribus, fit perfecta mens, id
est absoluta ratio, quod est idem virtus. Et si omne beatum est, cui nihil
deest, et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est
proprium, certe omnes virtutis compotes beati sunt. Et hoc quidem mihi cum
Bruto convenit, id est cum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone.
[40] Sed mihi videntur etiam beatissimi.
Quid enim deest ad beate vivendum ei, qui confidit suis bonis? aut, qui
diffidit, beatus esse qui potest? At diffidat necesse est, qui bona dividit
tripertito.
XIV. Qui
enim poterit aut corporis firmitate aut fortunae stabilitate confidere? Atqui
nisi stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo potest. Quid ergo eius
modi istorum est? ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui
glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam
dimisisset, 'Non sane optabilis quidem ista' inquit 'rudentibus apta fortuna.'
An dubium est quin nihil sit habendum in eo genere, quo vita beata compleatur,
si id possit amitti? Nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere
debet eorum, in quibus vita beata consistit. Nam qui timebit ne quid ex is
deperdat, beatus esse non poterit.
[41] Volumus enim eum, qui beatus sit,
tutum esse, inexpugnabilem, saeptum atque munitum, non ut parvo metu praeditus
sit, sed ut nullo. Ut enim innocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui
nihil nocet, sic sine metu is habendus est, non qui parva metuit, sed qui
omnino metu vacat. Quae est enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in
adeundo periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab omni metu? Atque
haec certe non ita se haberent, nisi omne bonum in una honestate consisteret.
[42] Qui autem illam maxume optatam et
expetitam securitatem—securitatem autem nunc appello vacuitatem
aegritudinis, in qua vita beata posita est—habere quisquam potest,
cui aut adsit aut adesse possit multitudo malorum? Qui autem poterit esse
celsus et erectus et ea, quae homini accidere possunt, omnia parva ducens,
qualem sapientem esse volumus, nisi omnia sibi in se posita censebit? An
Lacedaemonii Philippo minitante per litteras se omnia quae conarentur
prohibiturum quaesiverunt, num se esset etiam mori prohibiturus: vir is, quem
quaerimus, non multo facilius tali animo reperietur quam civitas universa?
Quid? ad hanc fortitudinem, de qua loquimur, temperantia adiuncta, quae sit
moderatrix omnium commotionum, quid potest ad beate vivendum deesse ei, quem
fortitudo ab aegritudine et a metu vindicet, temperantia cum a libidine avocet,
tum insolenti alacritate gestire non sinat? Haec efficere virtutem ostenderem,
nisi superioribus diebus essent esplicata.
XV. [43]
Atque.cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant
beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et metus in malis
opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae
omnia cum consilio et ratione pugnant, his tu tam gravibus concitationibus
tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem vacuum solutum
liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere? Atqui sapiens semper ita
adfectus est; semper igitur sapiens beatus est. Atque etiam omne bonum
laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et prae se ferendum; quod
tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe laudabile; quod
laudabile autem, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum.
[44] At quae isti bona numerant, ne ipsi
quidem honesta dicunt; solum igitur bonum, quod honestum; ex quo efficitur
honestate una vitam contineri beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda nec
habenda, quibus abundantem licet esse miserrimum.
[45] An dubitas quin praestans
valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si
lubet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes,
gloriam—si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans,
timidus, hebeti ingenio atque nullo dubitabisne eum miserum dicere? Qualia
igitur ista bona sunt, quae qui habeat miserrimus esse possit? Videamus ne, ut
acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici
debeat. Quod si ita est, ex bonis, quae sola honesta sunt, efficiendum est
beatum; ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihil poterit;
quo detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim, quicquid est, quod bonum
sit, id expetendum est; quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero
adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda
est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile,
ex quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bonum.
[46] Quod ni ita tenebimus, multa erunt,
quae nobis bona dicenda sint; omitto divitias—quas
cum quivis quamvis indignus habere possit, in bonis non numero; quod enim est
bonum, id non quivis habere potest -, omitto nobilitatem famamque popularem
stultorum in roborumque consensu excitatam: haec, quae sunt minima, tamen bona
dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis et ea quae
Anticlea laudat Ulixi pedes abluens:
'Lenitudo orationis, mollitudo corporis.'
Ea si bona ducemus, quid erit in
philosophi gravitate quam in volgi opinione stultorumque turba quod dicatur aut
gravius aut grandius?
[47] At enim eadem Stoici praecipua 'vel
'producta' dicunt, quae 'bona' isti. Dicunt illi quidem, sed is vitam beatam
completi negant; hi autem sine is esse nullam putant aut, si sit beata,
beatissimam certe negant. Nos autem volumus beatissimam, idque nobis Socratica
illa conclusione confirmatur. Sic enim princeps ille philosophiae disserebat:
qualis cuiusque animi adfectus esset, talem esse hominem; qualis autem homo
ipse esset, talem eius esse orationem; orationi autem facta similia, factis
vitam. Adfectus autem animi in bono viro laudabilis; et vita igitur laudabilis
boni viri; et honesta ergo, quoniam laudabilis. Ex quibus bonorum beatam vitam
esse concluditur.
[48] Etenim, pro deorum atque hominum
fidem! parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an
delectationis et oti consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni
concitatione animi, quam perturbationem voco, semper vacare, semper in animo
eius esse placidissimarn pacem? Vir igitur temperatus, constans, sine metu,
sine aegritudine, sine alacritate, ulla, sine libidine nonne beatus? At semper
sapiens talis; semper igitur beatus. Iam vero qui potest vir bonus non ad id,
quod laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? refert autem omnia
ad beate vivendum; beata igitur vita laudabilis; nec quicquam sine virtute
laudabile: beata igitur vita virtute conficitur.
XVII. [49]
Atque hoc sic etiam concluditur: nec in misera vita quicquam est praedicabile
aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata. Et est in aliqua vita praedicabile
aliquid et gloriandum ac prae se ferendum, ut Epaminondas:
'Consiliis nostris laus est attonsa Laconum,'
ut Africanus:
'A sole exoriente supra Maeotis paludes
Nemo est qui factis aequiperare queat.'
[50] Quod si <est>, beata, vita glorianda et praedicanda et
prae se ferenda est; nihil est enim aliud quod praedicandum et prae se ferendum
sit. Quibus positis intellegis quid sequatur; et quidem, nisi ea vita beata
est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata; quod erit
enim honestum, certe fatebuntur esse melius; ita erit beata vita melius
aliquid; quo quid potest dici perversius? Quid? cum fatentur satis magnam vim
esse in vitiis ad miseram vitam, nonne fatendum est eandem vim <in> virtute esse ad beatam vitam? contrariorum
enim contraria sunt consequentia.
[51] Quo loco quaero, quam vim habeat
libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram
corporis et externa, tantum propendere illam [boni] lancem putet, ut terram et
maria deprimat.
XVIII. Quid
ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissumum philosophorum,
exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute
non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?
[52] Quod quidem nisi fit, virtutum
interitus consequetur. Nam in quem cadit aegritudo, in eundem metum cadere
necesse est (est enim metus futurae aegritudinis sollicita exspectatio); in
quem autem metus, in eundem formido timiditas pavor ignavia; ergo, ut idem
vincatur interdum nec putet ad se praeceptum illud Atrei pertinere:
'Proinde ita parent se in vita, ut vinci nesciant.'
Hic autem vincetur, ut dixi, nec modo
vincetur, sed etiam serviet; at nos [autem] virtutem semper liberam volumus, semper
invictam; quae nisi sunt, sublata virtus est.
[53] Atque si in virtute satis est
praesidi ad bene vivendum, satis est etiam ad beate; satis est enim certe in
virtute, ut fortiter vivamus; si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut
nulla re umquam terreamur semperque simus invicti. Sequitur, ut nihil
paeniteat, nihil desit, nihil obstet; ergo omnia profluenter absolute prospere,
igitur beate. Satis autem virtus ad fortiter vivendum potest; satis ergo etiam
ad beate.
[54] Etenim ut stultitia, etsi adepta
est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia
semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.
XIX.
Similemne putas C. Laeli unum consulatum fuisse, et cum quidem cum repulsa (si,
cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus
[a bono consule] potius quam ille [a bono populo] repulsam fert)—sed tamen utrum malles te, si potestas esset, semel ut Laelium consulem
an ut Cinnam quater?
[55] Non dubito, tu quid responsurus
sis; itaque video, cui committam. Non quemvis hoc idem interrogarem;
responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus uni anteponere,
sed unum diem Cinnae multorum et clarorum virorum totis aetatibus. Laelius si
digito quem attigisset, poenas dedisset; at Cinna collegae sui consulis Cn.
Octavi praecidi caput iussit, P. Crassi L. Caesaris, nobilissimorum hominum,
quorum virtus fuerat domi militiaeque cognita, M. Antoni, omnium eloquentissimi
quos ego audierim, C. Caesaris, in quo mihi videtur specimen fuisse humanitatis
salis suavitatis leporis. Beatusne igitur, qui hos interfecit? Mihi contra non
solum eo videtur miser, quod ea fecit, sed etiam quod ita se gessit, ut ea
facere ei liceret (etsi peccare nemini licet; sed sermonis errore labimur; id
enim licere dicimus, quod cuique concediltur).
[56] Utrum tandem beatior C. Marius tum,
cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero
Laelio—nam hunc illi duco simillimum -, an cum civili bello
victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe:
'moriatur'? In quo beatior ille, qui huic nefariae voci paruit, quam is, qui
tam scelerate imperavit. Nam cum accipere quam facere praestat iniuriam, tum
morti iam ipsi adventanti paulum procedere ob viam, quod fecit Catulus, quam
quod Marius, talis viri interitu sex suos obruere consulatus et contaminare
extremum tempus aetatis.
XX. [57]
Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et
viginti natus annos dominatum occupavisset. Qua pulchritudine urbem, quibus
autem opibus praeditam servitute oppressam tenuit civitatem! Atqui de hoc
homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu
temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium, eundem tamen
maleficum natura et iniustum; ex quo omnibus bene veritatem intuentibus videri
necesse est miserrimum. Ea enim ipsa, quae concupierat, ne tum quidem, cum
omnia se posse censebat, consequebatur.
[58] Qui cum esset bonis parentibus
atque honesto loco natus—etsi id quidem alius alio modo tradidit—abundaretque et aequalium familiaritatibus et consuetudine
propinquorum, haberet etiam more Graeciae quosdam adulescentis amore
coniunctos, credebat eorum nemini, sed is quos ex familiis locupletium servos
delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis et
feris barbaris corporis custodiam committebat. Ita propter iniustam dominatus
cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori
collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique
artificio regiae virgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris.
Et tamen ab is ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque, ut
candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent.
[59] Cumque duas uxores haberet,
Aristomachen civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat,
ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossam latam cubiculari
lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset,
eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque cum in communibus
suggestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat.
[60] Atque is cum pila ludere vellet—studiose enim id factitabat—tunicamque poneret,
adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic cum quidam
familiaris iocans dixisset: 'huic quidem certe vitam tuam committis'
adrisissetque adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia viam
demonstravisset interimendi sui, alterum, quia dictum id risu adprobavisset.
Atque eo facto sic doluit, nihil ut tulerit gravius in vita; quem enim
vehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur in contrarias partis impotentium
cupiditates. Cum huic obsecutus sis illi est repugnandum.
XXI. [61]
Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicavit, quam esset beatus. Nam cum quidam
ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes,
maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum
negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, 'Visne igitur' inquit, 'o Damocle,
quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?'
Cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato
pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris
ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos
iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare.
[62] Aderant unguenta coronae,
incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur. Fortunatus
sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari
saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus.
Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum
nec manum porrigebat in mensam; iam ipsae defluebant coronae; denique exoravit
tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne videtur
declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat?
Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus
libertatem et iura redderet; is enim se adulescens inprovida aetate inretierat
erratis eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset.
[63] Quantopere vero amicitias
desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis
duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum
liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, 'Utinam ego' inquit
'tertius vobis amicus adscriberer!' Quam huic erat miserum carere consuetudine
amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto a
puero et artibus ingenuis erudito, musicorum vero perstudioso; poÎtam etiam tragicum—quam bonum, nihil ad rem; in hoc enim genere nescio
quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum est; adhuc neminem cognovi
poÎtam (et mihi fuit cum Aquinio amicitia), qui sibi non
optumus videretur; sic se res habet: te tua, me delectant mea—sed ut ad Dionysium redeamus: omni cultu et victu humano carebat;
vivebat cum fugitivis, cum facinerosis, cum barbaris; neminem, qui aut
libertate dignus esset aut vellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.
XXIII. [64]
Non ego iam cum huius vita, qua taetrius miserius detestabilius escogitare
nihil possum, Platonis aut Archytae vitam comparabo, doctorum hominum et plane
sapientium: ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio excitabo, qui
multis annis post fuit, Archimedem. Cuius ego quaestor ignoratum ab
Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et
dumetis indagavi sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius
monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram
esse positam cum cylindro.
[65] Ego autem cum omnia conlustrarem
oculis—est enim ad portas
Agragantinas magna frequentia sepulcrorum -, animum adverti columellam non
multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego
statim Syracusanis—erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. lnmissi cum
falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum.
[66] Quo cum patefactus esset aditus, ad
adversam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus
versiculorum dimidiatum fere. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero
etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab
homine Arpinate didicisset. Sed redeat, unde aberravit oratio: quis est omnium,
qui modo cum Musis, id est cum humanitate et cum doctrina, habeat aliquod
commercium, qui se non hunc mathematicum malit quam illum tyrannum? Si vitae
modum actionemque quaerimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendisque
alebatur cum oblectatione sollertiae, qui est unus suavissimus pastus animorum,
alterius in caede et iniuriis cum et diurno et nocturno metu. Age confer
Democritum Pythagoram, Anaxagoram: quae regna, quas opes studiis eorum et
delectationibus antepones?
[67] Etenim, quae pars optuma est in
homine, in ea situm esse necesse est illud, quod quaeris, optumum. Quid est
autem in homine sagaci ac bona mente melius? Eius bono fruendum est igitur, si
beati esse volumus; bonum autem mentis est virtus; ergo hac beatam vitam
contineri necesse est. Hinc omnia quae pulchra honesta praeclara sunt, ut supra
dixi, sed dicendum idem illud paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt. Ex
perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere,
sequitur ut ea existat ex honestate.
XXIV. [68]
Sed ne verbis solum attingamus ea quae volumus ostendere, proponenda quaedam
quasi moventia sunt, quae nos magis ad cognitionem intellegentiamque
convertant. Sumatur enim nobis quidam praestans vir optumis artibus, isque animo
parumper et cogitatione fingatur. Primum ingenio eximio sit necesse est; tardis
enim mentibus virtus non facile comitatur; deinde ad investigandam veritatem
studio incitato. Ex quo triplex ille animi fructus existet, unus in cognitione
rerum positus et in explicatione naturae, alter in discriptione expetendarum
fugiendarumque rerum <et in ratione be>ne vivendi, tertius in iudicando,
quid cuique rei sit consequens quid repugnans, in quo inest omnis cum
subtilitas disserendi, tum veritas iudicandi.
[69] Quo tandem igitur gaudio adfici
necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis! ut, cum
totius mundi motus conversionesque perspexerit sideraque viderit innumerabilia
caelo inhaerentia cum eius ipsius motu congruere certis infixa sedibus, septem
alia suos quaeque tenere cursus multum inter se aut altitudine aut humilitate
distantia quorum vagi motus rata tamen et certa sui cursus spatia definiant—horum nimirum aspectus impulit illos veteres et admonuit, ut plura
quaererent; inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent
omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis vel inanimi vel
animantis vel muti vel loquentis origo, quae vita, qui interitus quaeque ex
alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata
ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua omnia delata gravitate
medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo.
XXV . [70]
Haec tractanti animo et noctes et dies cogitanti existit illa <a>deo
Delphis praecepta cognitio, ut ipsa se mens agnoscat coniunctamque cum divina
mente se sentiat, ex quo insatiabili gaudio compleatur. Ipsa enirn cogitatio de
vi et natura deorum studium incendit illius aeternitatem imitandi, neque se in
brevitate vitae conlocatam putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas et
necessitate nexas videt, quibus ab aeterno tempore fluentibus in aeternum ratio
tamen mensque, moderatur.
[71] Haec ille intuens atque suspiciens
vel potius omnis partis orasque circumspiciens quanta rursus animi
tranquillitate humana et citeriora considerat! Hinc illa cognitio virtutis
existit, efflorescunt genera partesque virtutum, invenitur, quid sit quod
natura spectet extremum in bonis, quid in malis ultumum, quo referenda sint
officia, quae degendae aetatis ratio deligenda. Quibus et talibus rebus
exquisitis hoc vel maxime efficitur, quod hac disputatione agimus, ut virtus ad
beate vivendum sit se ipsa contenta.
[72] Sequitur tertia, quae per omnis
partis sapientiae manat et funditur, quae rem definit, genera dispertit,
sequentia adiungit, perfecta concludit, vera et falsa diiudicat, disserendi
ratio et scientia. Ex qua cum summa utilitas existit ad res ponderandas, tum
maxume ingenua delectatio et digna sapientia. Sed haec otii. Transeat idem iste
sapiens ad rem publicam tuendam. Quid eo possit esse praestantius, cum
[contineri] prudentia utilitatem civium cernat, iustitia nihil in suam domum
inde derivet, reliquis utatur tot tam variisque virtutibus? Adiunge fructum
amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis vitae consentiens et
paene conspirans, tum summa iucunditas e cotidiano cultu atque victu. Quid haec
tandem vita desiderat, quo sit beatior? cui refertae tot tantisque gaudiis
Fortuna ipsa cedat necesse est. Quodsi gaudere talibus bonis animi, id est
virtutibus, beatum est omnesque sapientes is gaudiis perfruuntur, omnis eos
beatos esse confiteri necesse est.
XXVI. [73]
-Etiamne in cruciatu atque tormentis?
- An tu me in viola putabas aut in rosa dicere? An
Epicuro, qui tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen
inscripsit, dicere licebit, quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente
dicit, nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin
possit esclamare: 'Quam pro nihilo puto!', cum praesertim omne malum dolore
definiat bonum voluptate, haec nostra honesta turpia inrideat dicatque nos in
vocibus occupatos inanis sonos fundere, neque quicquam ad nos pertinere nisi
quod aut leve aut asperum in corpore sentiatur: huic ergo, ut dixi, non multum
differenti a iudicio ferarum oblivisci licebit sui et tum fortunam contemnere,
cum sit omne et bonum eius et malum in potestate fortunae, tum dicere se beatum
in summo cruciatu atque tormentis, cum constituerit non modo summum malum esse
dolorem, sed etiam solum?
[74] Nec vero illa sibi remedia
comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam,
exercitationem consuetudinemque patiendi, [praecepta fortitudinis], duritiam
virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium,
ut si quis aestuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese
aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse— non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae
voluptates -; [75] sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere
hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil
expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant? Me
quidem auctore etiam Peripatetici veteresque Academici balbuttire aliquando
desinant aperteque et clara voce audeant dicere beatam vitam in Phalaridis
taurum descensuram.
XXVII. [76]
Sint enim tria genera bonorum, ut iam a laqueis Stoicorum, quibus usum me
pluribus quam soleo intellego, recedamus, sint sane illa genera bonorum, dum
corporis <et> externa iaceant humi et tantum modo, quia sumenda sint,
appellentur bona, animi autem illa divina longe lateque se pandant caelumque
contingant; ut, ea qui adeptus sit, cur eum beatum modo et non beatissimum
etiam dixerim? Dolorem vero sapiens extimescet? is enim huic maxime sententiae
repugnat. Nam contra mortem nostram atque nostrorum contraque aegritudinem et
reliquas animi perturbationes satis esse videmur superiorum dierum
disputationibus armati et parati; dolor esse videtur acerrumus virtutis
adversarius; is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi,
patientiam se debilitaturum minatur.
[77] Huic igitur succumbet virtus, huic
beata sapientis et constantis viri vita cedet? Quam turpe, o di boni! Pueri
Spartiatae non ingemescunt verberum dolore laniati. Adulescentium greges
Lacedaemone vidimus ipsi incredibili contentione certantis pugnis calcibus
unguibus morsu denique, cum examinarentur prius quam victos se faterentur. Quae
barbaria India vastior aut agrestior? in ea tamen gente primum ei, qui
sapientes habentur, nudi aetatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim
perferunt sine dolore, cumque ad flammam se adplicaverunt, sine gemitu
aduruntur.
[78] Mulieres vero in India, cum est
cuius earum vir mortuus, in certamen iudiciumque veniunt, quam plurumum ille
dilexerit—plures enim singulis solent esse nuptae -; quae est
victrix, ea laeta prosequentibus suis una cum viro in rogum imponitur, illa
victa maesta discedit. Numquam naturam mos vinceret; est enim ea semper
invicta; sed nos umbris deliciis otio languore desidia animum infecimus,
opinionibus maloque more delenitum mollivimus. Aegyptiorum morem quis ignorat?
quorum inbutae mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam prius subierint
quam ibim aut aspidem aut faelem aut canem aut corcodillum violenti quorum
etiamsi inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent.
[79] De hominibus loquor; quid? bestiae non
frigus, non famem, non montivagos atque silvestris cursus lustrationesque
patiuntur? non pro suo partu ita propugnant, ut vulnera excipiant, nullos
impetus nullos ictus reformident? Omitto, quae perferant quaeque patiantur
ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae gratia, amore incensi
cupiditatis. Plena vita exemplorum est.
XXVIII. [80]
Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde deflexit. Dabit, inquam, se in
tormenta vita beata nec iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem,
magnitudinem animi, patientiam prosecuta, cum tortoris os viderit, consistet
virtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet
extra fores, ut ante dixi, limenque carceris. Quid enim ea foedius, quid
deformius sola relicta, <a> comitatu pulcherrimo segregata? quod tamen
fieri nullo pacto potest; nec enim virtutes sine beata vita cohaerere possunt
nec illa sine virtutibus.
[81] Itaque eam tergiversari non sinent
secumque rapient, ad quemcumque ipsae dolorem cruciatumque ducentur. Sapientis
est enim proprium nihil quod paenitere possit facere, nihil invitum, splendide
constanter graviter honeste omnia, nihil ita exspectare quasi certo futurum,
nihil, cum acciderit, admirari, ut inopinatum ac novum accidisse videatur,
omnia ad suum arbitrium referre, suis stare iudiciis. Quo quid sit beatius,
mihi certe in mentem venire non potest.
[82] Stoicorum quidem facilis conclusio
est; qui cum finem bonorum esse senserint congruere naturae cumque ea
convenienter vivere, cum id sit in sapientis situm non officio solum, verum
etiam potestate, sequatur necesse est, ut, cuius in potestate summum bonum, in
eiusdem vita beata sit. Ita fit semper vita beata sapientis.
Habes, quae fortissime de beata vita dici putem et, quo modo nunc est, nisi
quid tu melius attuleris, etiam verissime.
XXIX. Melius
equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum
sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex
omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet,—quod paulo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut
sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id
velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere. Multa enim a
te contra istam sententiam dicta sunt et Stoicorum ratione conclusa.
[83] Utamur igitur libertate, qua nobis
solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur
in omnis partis, ut ab aliis possit ipsa per sese nullius auctoritate adiuncta
iudicari. Et quoniam videris hoc velle, ut, quaecumque dissentientium
philosophorum sententia sit de finibus, tamen virtus satis habeat ad vitam
beatam praesidi,—quod quidem Carneadem disputare solitum accepimus, sed
is ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum
disciplinam ingenium eius exarserat: nos illud quidem cum pace agemus—si enim Stoici finis bonorum recte posiverunt, confecta res est:
necesse est semper beatum esse sapientem—, [84] sed quaeramus unam
quamque reliquorum sententiam, si fieri potest, ut hoc praeclarum quasi
decretum beatae vitae possit omnium sententiis et disciplinis convenire.
XXX. Sunt
autem haec de finibus, ut opinor, retentae defensaeque sententiae: primum
simplices quattuor, nihil bonum nisi honestum, ut Stoici, nihil bonum nisi
voluptatem, ut Epicurus, nihil bonum nisi vacuitatem <doloris>, ut
Hieronymus, nihil bonum nisi naturae primis bonis aut omnibus aut maxumis frui,
ut Carneades contra Stoicos disserebat.
[85] Haec igitur
simplicia, illa mixta: tria genera bonorum, maxuma animi, secunda corporis,
externa tertia, ut Peripatetici nec multo veteres Academici secus; voluptatem
cum honestate Dinomachus et Callipho copulavit, indolentiam autem honestati
Peripateticus Diodorus adiunxit. Haec sunt sententiae, stabilitatis aliquid
habeant; nam Aristonis Pyrrhonis Erilli non nullorumque aliorum evanuerunt. Hi
quid possint optinere, videamus omissis Stoicis, quorum satis videor defendisse
sententiam. Et Peripateticorum quidem explicata causa est praeter Theophrastum
et si qui illum secuti imbecillius horrent dolorem et reformidant; reliquis
quidem licet facere id quod fere faciunt, ut gravitatem dignitatemque virtutis
exaggerent. Quam cum ad caelum extulerunt, quod facere eloquentes homines
copiose solent, reliqua ex conlatione facile est conterere atque contemnere.
Nec enim licet is, qui laudem cum dolore petendam esse dicant, negare eos esse
beatos, qui illam adepti sunt. Quamquam enim sint in quibusdam malis, tamen hoc
nomen beati longe et late patet.
XXXI. [86] Nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitura non si
altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed
si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si
undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona
propendent, beata recte dici potest.
[87] Sequetur igitur
horum ratione vel ad supplicium beata vita virtutem cumque ea descendet in
taurum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone auctoribus nec eam minis aut
blandimentis corrupta deseret. Eadem Calliphontis erit Diodorique sententia,
quorum uterque honestatem sic complectitur, ut omnia quae sine ea sint, longe
[et] retro ponenda censeat. Reliqui habere se videntur angustius, enatant
tamen, Epicurus Hieronymus et si qui sunt qui desertum illum Carneadeum
<finem> curent defendere; nemo est enim eorum quin bonorum animum putet
esse iudicem eumque condocefaciat, ut ea, quae bona malave videantur, possit
contemnere.
[88] Nam quae tibi
Epicuri videtur, eadem erit Hieronymi et Carneadis causa et hercule omnium
reliquorum. Quis enim parum est contra mortem aut dolorem paratus? Ordiamur ab
eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus. Quid? is tibi mortemne
videtur aut dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat
maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inventorum suorum memoria et
recordatione confutat? Nec haec sic agit, ut ex tempore quasi effuttire
videatur. De morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum extinctum
putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere. Item
<in> dolore certa habet quae sequatur, cuius magnitudinem brevitate
consolatur, longinquitatem levitate.
[89] Qui tandem isti
grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt, melius se habent quam
Epicurus?
An ad cetera, quae mala putantur, non et Epicurus et reliqui philosophi satis
parati videntur? Quis non paupertatem extimescit? neque tamen quisquam
philosophorum.
XXXII. Hic
vero ipse quam parvo est contentus! nemo de tenui victu plura dixit. Etenirn,
quae res pecuniae cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis
sumptibus copiae suppetant, cum procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam
magnopere desideret vel potius cur curet omnino?
[90] An Scythes
Anacharsis potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates philosophi facere non
poterunt? Illius epistula fertur his verbis: 'Anacharsis Hannoni salutem. Mihi
amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra,
pulpamentum fames, lacte caseo carne vescor. Quare ut ad quietum me licet
venias. Munera autem ista, quibus es delectatus, vel civibus tuis vel diis
inmortalibus dona.' Omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a
recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.
[91] Socrates, in pompa
cum magna vis auri argentique ferretur, 'Quam multa non desidero!' inquit.
Xenocrates, cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quac
erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim, maxuma, abduxit legatos ad
cenam in Academiam; is apposuit tantum, quod satis esset, nullo apparatu. Cum
postridie rogarent cum, cui numerari iuberet, 'Quid? vos hesterna' inquit
'cenula non intellexistis me pecunia non egere?', Quos cum tristioris vidisset,
triginta minas accepit, ne aspernari regis liberalitatem videretur.
[92] At vero Diogenes
liberius, ut Cynicus, Alexandro roganti, ut diceret, si quid opus esset, 'Nunc
quidem paululum' inquit 'a sole.' Offecerat videlicet apricanti. Et hic quidem
disputare solebat, quanto regem Persarum vita fortunaque superaret; sibi nihil
deesse, illi nihil satis umquam fore; se eius voluptates non desiderare, quibus
numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse.
XXXIII. [93] Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera divi serit, non
nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen: partim esse naturales et
necessarias, partim naturales et non necessarias, partim neutrum; necessarias
satiari posse paene nihilo; divitias enim naturae esse parabiles; secundum
autem genus cupiditatum nec ad potiendum difficile esse censet nec vero ad
carendum; tertias, quod essent plane inanes neque necessitatem modo, sed ne
naturam quidem attingerent, funditus eiciendas putavit.
[94] Hoc loco multa ab
Epicureis disputantur, eaeque voluptates singillatim extenuantur; quarum genera
[non] contemnunt, quaerunt tamen copiam. Nam et obscenas voluptates, de quibus
multa ab illis habetur oratio, facilis communis in medio sitas esse dicunt,
easque si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma aetate
figura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse difficile, si aut
valitudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc voluptatum
optabile esse, si non obsit, prodesse numquam.
[95] Totumque hoc de
voluptate sic ille praecipit, ut voluptatem ipsam per se, quia voluptas sit,
semper optandam <et> expetendam putet, eademque ratione dolorem ob id
ipsum, quia dolor sit, semper esse fugiendum; itaque hac usurum compensatione
sapientem, <ut> et voluptatem fugiat, si ea maiorem dolorem effectura
sit, et dolorem suscipiat maiorem efficientem voluptatem; omniaque iucunda,
quamquam sensu corporis iudicentur, ad animum referri tamen.
[96] Quocirca corpus
gaudere tam diu, dum praesentem sentiret voluptatem, animum et praesentem
percipere pariter cum corpore et prospicere venientem nec praeteritam
praeterfluere sinere. Ita perpetuas et contextas voluptates in sapiente fore
semper, cum expectatio speratarum voluptatum <cum> <CUM)>perceptarum
memoria iungeretur.
XXXIV. [97] Atque his similia ad victum etiam transferuntur, extenuaturque
magnificentia et sumptus epularum, quod parvo cultu natura contenta sit. Etenim
quis hoc non videt, desideriis omnia ista condiri ? Darius in fuga cum aquam
turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse
iucundius: numquam videlicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptolomaeus ederat;
cui cum peragranti Aegyptum comitibus non consecutis cibarius in casa panis
datus esset, nihil visum est illo pane iucundius. Socraten ferunt, cum usque ad
vesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, quare id faceret,
respondisse se, quo melius cenaret, obsonare ambulando famem.
[98] Quid? victum
Lacedaemoniorum in philitiis nonne videmus? ubi cum tyrannus cenavisset
Dionysius, negavit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum. Tum
is qui illa coxerat: 'Minime mirum; condimenta enim defuerunt.' 'Quae tandem?'
inquit ille. 'Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis; his enim
rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur.' Atque hoc non ex hominum more solum,
sed etiam ex bestiis intellegi potest, quae, ut quicquid obiectum est, quod
modo a natura non sit alienum, eo contentae non quaerunt amplius.
[99] Civitates quaedam
universae more doctae parsimonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paulo ante
diximus. Persarum a Xenophonte victus exponitur, quos negat ad panem adhibere
quicquam praeter nasturcium. Quamquam, si quaedam etiam suaviora natura
desideret, quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili, tum
suavitate praestanti! Adde siccitatem, quae consequitur hanc continentiam in
victu, adde integritatem valetudinis, confer sudantis ructantis refertos epulis
tamquam opimos boves: [100] tum intelleges, qui voluptatem
maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in
desiderio, non in satietate.
XXXV.
Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum
cenavisset apud Platotiem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque
eum postridie, dixisse: 'Vestrae quidem cenae non solum in praesentia, sed
etiam postero die iucundae sunt' Quid quod ne mente quidem recte uti possumus
multo cibo et potione completi? Est praeclara epistula Platonis ad Dionis
propinquos, in qua scriptum est his fere verbis: 'Quo cum venissem, vita illa
beata, quae ferebatur, plena Italicarum Syracusiarumque mensarum, nullo modo
mihi placuit, bis in die saturum fieri nec umquam pernoctare solum ceteraque,
quae comitantur huic vitae, in qua sapiens nemo efficietur umquam, moderatus
vero multo minus.
[101] Quae enim natura
tam rnirabiliter temperari potest?' quo modo igitur iucunda vita potest esse, a
qua absit prudentia, absit moderatio? Ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriae
regis, error adgnoscitur, qui incidi iussit in busto:
'Haec habeo, quae edi, quaeque exsaturata libido
Hausit; at illa iacent multa et praeclara relicta.'
'Quid aliud' inquit Aristoteles 'in
bovis, non in regis sepulcro inscriberes? Haec habere se mortuum dicit, quae ne
vivus quidem diutius habebat quam fruebatur.'
[102] Cur igitur
divitiae desiderentur, aut ubi pauper tas beatos esse non sinit? Signis, credo,
tabulis studes. Si quis est qui bis delectetur, nonne melius tenues homines
fruuntur quam illi qui is abundant? Est enim carum rerum omnium <in>
nostra urbe summa in publico copia. Quae qui privatim habent, nec tam multa et
raro vident, cum in sua rura venerunt; quos tamen pungit aliquid, cum, illa
unde habeant, recordantur. Dies deficiat, si velim paupertatis causam
defendere. Aperta enim res est, et cotidie nos ipsa natura admonet, quam
paucis, quam parvis rebus egeat, quam vilibus.
XXXVI. [103] Num igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis
offensio sapientem beatum esse prohibebit? Vide ne plus commendatio in vulgus
et haec, quae expetitur, gloria molestiae habeat quam voluptatis. Leviculus
sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis
mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri: 'Hic est ille
Demosthenes.' Quid hoc levius? At quantus orator! Sed apud alios loqui
videlicet didicerat, non multum ipse secum.
[104] Intellegendum est
igitur nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam nec ignobilitatem
extimescendam. 'Veni Athenas' inquit Democritus 'neque me quisquam ibi
adgnovit.' Constantem hominem et gravem, qui glorietur a gloria se afuisse! An
tibicines ique, qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus
numerosque moderantur, vir sapiens multo arte maiore praeditus non quid
verissimum sit, sed quid velit vulgus, exquiret? An quicquam stultius quam,
quos singulos sicut operarios barbarosque contemnas, eos aliquid putare esse
universos? Ille vero nostras ambitiones levitatesque contemnet honoresque
populi etiam ultro delatos repudiabit; nos autem eos nescimus, ante quam
paenitere coepit, contemnere.
[105] Est apud
Heraclitum physicum de principe Ephesiorum Hermodoro; universos ait Ephesios
esse morte multandos, quod, cum civitate expellerent Hermodorum, ita locuti
sint: 'Nemo de nobis unus excellat; sin quis extiterit, alio in loco et apud
alios sit.' An hoc non ita fit omni in populo? nonne omnem exsuperantiam
virtutis oderunt? Quid? Aristides—malo enim Graecorurn quatn
nostra proferre—nonne ob eam causam expulsus est patria, quod praeter
modum iustus esset? Quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum
populo contrahunt! Quid est enim dulcius otio litterato? is dico litteris,
quibus infinitatem rerum atque naturae et in hoc ipso mundo caelum terras maria
cognoscimus.
XXXVII. [106] Contempto igitur honore, contempla etiam pecunia quid
relinquitur quod extimescendum sit? Exilium, credo, quod in maxumis malis
ducitur. Id si propter alienam et offensam populi voluntatem malum est, quam
sit ea contemnenda, [sicut a] paulo ante dictum est. Sin abesse a patria
miserum est, plenae miserorum provinciae sunt, ex quibus admodum pauci in patriam
revertuntur.
[107] 'At multantur
bonis exules'. Quid tum? parumne multa de toleranda paupertate dicuntur? Iam
vero exilium, si rerum naturam, non ignominiam nominis quaerimus, quantum a
perpetua peregrinatione differt? In qua aetates suas philosophi nobilissimi
consumpserunt, Xenocrates Crantor, Arcesilas Lacydes, Aristoteles Theophrastus,
Zeno Cleanthes, Chrysippus Antipater, Carneades Clitomachus, Philo Antiochus,
Panaetius Posidonius, innumerabiles alii, qui semel egressi numquam domum
reverterunt. 'At enim sine ignominia'. <An potest exilium ignominia>
adficere sapientem? de sapiente enim haec omnis oratio est, cui iure id
accidere non possit; nam iure exulantem consolari non oportet.
[108] Postremo ad omnis
casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea referunt quae secuntur in
vita, ut, quocumque haec loco suppeditetur ibi beate queant vivere. Itaque ad
omnem rationem Teucri vox accommodari potest:
'Patria est, ubicumque est bene'.
Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem
se esse diceret, 'mundanum' inquit; totius enim mundi se incolam et civem
arbitrabatur. Quid? T. Albucius nonne animo aequissimo Athenis exul
philosophabatur? cui tamen illud ipsum non accidisset, si in re p. quiescens
Epicuri legibus paruisset.
[109] Qui enim beatior
Epicurus, quod in patria vivebat, quam, quod Athenis, Metrodorus? Aut Plato
Xenocratem vincebat aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior? Quanti vero ista
civitas aestimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur? Damaratus quidem,
Tarquinii nostri regis pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat, fugit
Tarquinios Corintho et ibi suas fortunas constituit ac liberos procreavit. Num
stulte anteposuit exilii libertatem domesticae servituti?
XXXVIII. [110] Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque
oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem. Non sine causa igitur
Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper
sit in voluptatibus. Ex quo effici putat ille, quod quaerimus, ut sapiens semper
beatus sit.
[111] 'Etiamne, si
sensibus carebit oculorum, si aurium?' Etiam; nam ista ipsa
contemnit. Primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret
voluptatibus? Cum quidam etiam disputent ceteras voluptates in ipsis habitare
sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non versari in oculorum ulla
iucunditate, ut ea, quae gustemus olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa,
ubi sentimus, parte versentur. In oculis tale nil fit; animus accipit, quae
videmus. Animo autem multis modis variisque delectari licet, etiamsi non
adhibeatur aspectus. Loquor enim de docto homine et erudito, cui vivere est
cogitare. Sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos
advocatos.
[112] Etenim si nox non
adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat? Nam illud Antipatri
Cyrenaici est quidem paulo obscenius, sed non absurda sententia est; cuius
caecitatem cum mulierculae lamentarentur, 'Quid agitis?' inquit, 'an vobis
nulla videtur voluptas esse nocturna?' Appium quidem veterem illum, qui caecus
annos multos fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo
suo casu nec privato nec publico muneri defuisse. C. Drusi domum compleri a
consultoribus solitam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant,
caecum adhibebant ducem. Pueris nobis Cn. Aufidius praetorius et in senatu
sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat
historiam et videbat in litteris.
XXXIX. [113] Diodotus Stoicus caecus multos annos nostrae domi vixit. Is
vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis adsidue
quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei
libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod
sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis
praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent. Asclepiadem
ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum quidam quaereret, quid ei
caecitas attulisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior. Ut enim vel
summa paupertas tolerabilis sit, si liceat quod quibusdam Graecis cotidie, sic
caecitas. ferri facile possit, si non desint subsidia valetudinum.
[114] Democritus
luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona
mala, aequa iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et
sine varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat.
Atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu oculorum arbitrabatur, et cum
alii saepe, quod ante pedes esset, non viderent, ille <in> infinitatem
omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret. Traditum est etiam
Homerum caecum fuisse; at eius picturam, non poÎsin
videmus: quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque
pugnae, quae acies, quod remigium qui motus hominum, qui ferarum non ita
expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit? Quid
ergo? aut Homero delectationem animi ac voluptatem aut cuiquam docto defuisse
umquam arbitramur?
[115] Aut, ni ita se res
haberet, Anaxagoras aut hic ipse Democritus agros et patrimonia sua
reliquissent, huic discendi quaerendique divinae delectationi toto se animo
dedissent? Itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poÎtae, numquam inducunt deplorantem caecitatem suam; at vero Polyphemum
Homerus cum inmanem ferumque finxisset, cum ariete etiam conloquentem facit
eiusque laudare, fortunas, quod, qua vellet, ingredi posset et, quae vellet,
attingere. Recte hic quidem; nihilo enim erat ipse Cyclops quam aries ille
prudentior.
XL. [116] In surditate vero quidnam est mali? Erat s˜rdaster M. Crassus, sed aliud molestius, quod male audiebat, etiamsi,
ut mihi videbatur, iniuria. [Epicurei] Nostri Graece fere nesciunt nec Graeci
Latine. Ergo hi in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque nos in eis
linguis quas non intellegimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto sumus.
'At vocem citharoedi non audiunt'. Ne stridorem quidem serrae, tum cum acuitur,
aut grunditum cum iugulatur suis nec, cum quiescere volunt, fremitum
murmurantis maris; et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent,
ante quam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientis, deinde multo maiorem
percipi posse legendis iis quam audiendis voluptatem.
[117] Tum, ut paulo ante
caecos ad aurium traducebamus voluptatem, sic licet surdos ad oculorum. Etenim,
qui secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret. Congerantur in unum
omnia, ut idem oculis et auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerrumis
corporis. Qui primum per se ipsi plerumque conficiunt hominem; sin forte
longinquitate producti vehementius tamen torquent, quam ut causa sit cur
ferantur. quid est tandem, di boni, quod laboremus? portus enim praesto est,
[quoniam mors ibidem est], aeternum nihil sentiendi receptaculum. Theodorus
Lysimacho mortem minitanti 'Magnum vero' inquit 'effecisti, si cantharidis vim
consecutus es'.
[118] Paulus Persi
deprecanti, ne in triumpho duceretur, 'In tua id quidem potestate est.' Multa
primo die, cum de ipsa morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum ageretur
de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud sane periculum est ne
non mortem aut optandam aut certe non timendam putet.
XLI. Mihi
quidem in vita, servanda videtur illa lex, quae in Graecorum conviviis
optinetur: 'Aut bibat' inquit 'aut abeat'. Et recte. Aut enim fruatur aliquis
pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum
incidat, ante discedat. Sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo
relinquas. Haec eadem, quae Epicurus, totidem verbis dicit Hieronymus.
[119] Quodsi hi
philosophi, quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat,
omneque, quod honestum nos et laudabile esse dicamus, id illi cassum quiddam et
inani vocis sono decoratum esse dicant, ei tamen semper beatum censent esse
sapientem, quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum
videtur? Quorum alii tantam praestantiam in bonis animi esse dicunt, ut ab iis
corporis et externa obruantur, alii autem haec ne bona quidem ducunt, in animo
reponunt omnia.
[120] Quorum
controversiam solebat tamquam honorarius arbiter iudicare Carneades. Nam cum,
quaecumque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur neque tamen
Peripatetici plus tribuerent divitiis bonae valetudini ceteris rebus generis
eiusdem quam Stoici, cum ea re, non verbis ponderarentur, causam esse
dissidendi negabat. Quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi quem ad
modum optinere possint, ipsi viderint; mihi tamen gratum est, quod de
sapientium perpetua bene vivendi facultate dignum quiddam philosophorum voce
profitentur.
[121] Sed quoniam mane
est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus. Equidem me
etiam conscripturum arbitror—ubi enim melius uti possumus hoc, cuicuimodi est,
otio? -, ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus, a quo non
modo inpulsi sumus ad philosophiae scriptiones, verum etiam lacessiti. In quo
quantum ceteris profuturi simus, non facile dixerim, nostris quidem
acerbissimis doloribus variisque et undique circumfusis molestiis alia nulla
potuit inveniri levatio.
|